

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 1
Secundum carnem.Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam aeternam quae ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, haec justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.